monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > XVIII. DOMITIANO ET VVILIAE THEODERICUS REX. (a 507/511) > 8 > sectio 25 > Iudices, 7 > csg48.372 > 12 > csg51.251 > 3 > 30 > sectio 19 > sectio 4 > 1 > bsbClm6436.10 > sectio 22 > 6 > 7 > sectio 24 > 3 > sectio > sectio 38 > sectio 27 > sectio 34 > 2 > 6 > 18 > 19 > XXIIII. UNIVERSIS GOTHIS THEODERICUS REX. (a. 508 ante Iun. 24) > sectio > sectio 9 > csg48.374 > VII. FELICI V̅ · C̅ · THEUDERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , VI. AGAPITO V̅·I̅· P̅·U̅· THEODERICUS REX. (a 507/509) <<<     >>> VIII. AMABILI EXECUTORI THEODERICUS REX. (a 507/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, VII. FELICI V̅ · C̅ · THEUDERICUS REX. (a 507/511)

1 Venantii tutoris Plutiani aditione cognovimus in ea te, qua non decuerat, actione versatum, ut eum, quem sumptu proprio iuvare debuisses, dispendio proprietatis affligeres.2 affinitatem quippe tuam solacia debuerant impensa testari.3 quale ergo videtur sanguine coniunctis, quod criminosum probaretur extraneis? Atque ideo praesenti iussione censemus, ut, quicquid a Neoterio prodiga voluntate lascivo te non tam comparasse quam subripuisse cognoscis, incorporanda militi nostro sine aliqua dilatione restituas, ne nos huius modi factum cogas legibus vindicare, qui nunc videmur omnia mansuetudine temperasse.4 perire enim pupillo non patimur quod parentibus sub nostra laude dederamus.5 gravissimum est enim per calumniam subtrahi, quod collatum est munificentia principali.6 Reliqua vero, quae pro iugalis tuae assereris portione contempto iustitiae tramite divisisse – si tamen appellanda divisio est, quam sub unius celebratam constat arbitrio –, ad nostrum comitatum festinus occurre, ut inter vos ea quae iustitiae conveniunt ordinemus.7 iniquum est enim, ut de una substantia, quibus competit aequa successio, alii abundanter affluant, alii paupertatis incommodis ingemiscant.
Cassiodorus HOME

bnf2923.126